Ludus Danielis (13th century) - Ad honorem tui Christi (excerpt) - Video
PUBLISHED:  Oct 15, 2009
DESCRIPTION:
LUDUS DANIELIS
Ad honorem tui Christi
Danielis ludus iste
In Belvaco est inventus
Et invenit hunc iuventus

Astra tenenti cunctipotenti
Turba virilis et puerilis
Contio plaudit

Nam Danielem multa fidelem
Et subiisse atque tulisse
Firmiter audit

Convocat ad se rex sapientes
Gramata dextrae qui sibi dicant
Enucleantes

Quae quia scribae non potuere
Solvere regí ilico muti
Conticuere

Sed Danieli scripta legenti
Mox patuere quae prius illis
Clausa fuere

Quem quiavidit prevaluisse
Balthasar illis fertur in aula
Praeposuisse

Causa reperta non satis apta
Destinat illum ore leonum
Dilacerandum

Sed Deus illos ante malignos
In Danielem tunc voluisti
Esse benignos

Huic quoque panis ne sit inanis
Mittitur a te praepete vate
Prandia dante

Rex in aeternum vive

Vos qui paretis meis vocibus
Afferte vasa meis usibus
Quae templo pater meus abstulit
Judaeam graviter cum perculit

for complete playlist click here
http://www.youtube.com/view_play_list?p=F26B256BB2572A3A
follow us on Twitter      Contact      Privacy Policy      Terms of Service
Copyright © BANDMINE // All Right Reserved
Return to top